# Carmina. Vol. 1 614-3

Pontano, Carmina. Vol. 1, TVMVLVS IACOBI SOLIMAEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/614-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/614-3

Quae liquidos Silari fontes, quaeque arua Salerni
Irrigua, & doctis tecta habitata uiris,
Quae lauros Nymphae Aonides, Peneida syluam,
Amphrysi & colitis nota in amore uada,
Ne Miusae, ne Pierides, dum condimus umbram,
Paeonio abnuite carmina uestra seni.
N on succi tibi defuerant Solimaee, nec herbae,
Quaeque docent Coi scripta probata uiri.
E ttamen ut de plebe aliquis, de sorde togata,
Occidis,
II.
Occidis, & uili contumulare solo.
Nenomen tamen intereat, quo fama supersit,
Accipe quae cineri sint monumenta tuo.
ar Phoebo, par Phoebigenae, atque Machaone maior Et melior, tegitur hac Solimaeus humo. PONTANVS VXOREM ARIADnam in somnis alloquitur.
N octe quidem coniunx tecum uagor, & tua mecum
Vmbra uenit: sic nox, luxque, diesque mihi est.
L uce autem sine te tenebris obuersor, & ipse
Me sine sum: sic nox, lux, tenebraeque mihi est.
O ualeant luces, lateat sol: sic mihi coniunx
Viues: sic moriar uiuus & ipse tibi.
PONTANVS VXOREM SALVTAT, & laurum in hortis ab illa olim satam.
Cum lauru tibi crescit honos: tua nomina laurus,
Seruat, nam dextra creuit & illa tua.
O fficium officio pensat gratißima laurus,
Quique fuit Nymphae, nunc quoque sensus adest.
Cum lauru mihi salue iterum coniunx mea: salue
Coniuge cum laurus, fronde & honore pares.
te pares, nomenque unà seruate per aeuum, Et mihi frondenti serta parate coma. TVMVLVS IOANNIS IOVIAni Pontani. D icage quid tumulos seruas dea? Nostra tuemur II. Iura. Deos cinerum num quoque cura tenet? H aec mihi prim iquidem cura est. Quid concutis alas
Vsque? Fugo tenebras quo uigeant tumuli.
Qud sibi quae collo pendet tuba? Nomen amico
Dat cineri: ad tumulos hac ego gesta cano.
D icagedum manes cuius hi? Vatis: at urnam
Officio posuit docta Minerua suoHos tumulos Iouianus habet: quae serta uirescunt Lecta suis manibus disposuere deae. ed manes ne quaere die: per amoena uagantur Prata, sonat riguae sicubi murmur aquae. N ymphae assunt, et adest dulcis Charis: aurea cantu
Fila mouent: leni concinit aura sono.
N octe illum complexa fouet nitidissima coniunx,
Feruet, & à nulla parte refrixit amor.
H aec illi comes in tenebris: quas uincit amoris
Lucida fax: gemina luce coruscat amor.
FINIS.
IOAN.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
