Latin
PONTANI DE LAVDIBVS
Pontano, Carmina. Vol. 1 618
Unproofread scanNot analysed yet
Annua perpetuas munera obire uices.
Quinetiam spirare suis de partibus orbis
Ventos, &patrijs nomen habere locis.
Naque ab Hyperboreis Aquilo uolat impiger antris,
Excitat oppositas humidus Auster aquas.
E oos ciet Eurus equos: at mitis ab orbe
Hesperio Zephyrus lenia flabra mouet.
I dem etiam occultos alta ad conuexa uapores
Sustulit, ac terrae uertit in auxilium.
Vnde cadunt imbres, &matutina pruina,
Et grato sitiens rore madescit humus.
A n non &summo decurrunt uertice riui,
Et caua muscosis fontibus antra sonant? V nde sitim pecudesque, feraeque, armentaque sedent,
Temperet &riguum coerula lympha solum.
Q uando cer quoque nimbosis inclusus in antris
Cogitur in laticem frigore, &inde fluit.
Ne qua igitur mundi regio uacet, implet &undas
Piscibus: hi campo liberiore natant,
A c gregibus uarijs ingentia regna frequentant,
Nullaque squamigera gente lacuna caret.
A litibusque auras celebrat, quibus indit &alas,
Et corpus penna uersicolore tegit.
nduit &uirides frondenti gramine colles,