# Carmina. Vol. 1 618

Pontano, Carmina. Vol. 1, PONTANI DE LAVDIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/618
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/618

Annua perpetuas munera obire uices.
Quinetiam spirare suis de partibus orbis
Ventos, & patrijs nomen habere locis.
Naque ab Hyperboreis Aquilo uolat impiger antris,
Excitat oppositas humidus Auster aquas.
E oos ciet Eurus equos: at mitis ab orbe
Hesperio Zephyrus lenia flabra mouet.
I dem etiam occultos alta ad conuexa uapores
Sustulit, ac terrae uertit in auxilium.
Vnde cadunt imbres, & matutina pruina,
Et grato sitiens rore madescit humus.
A n non & summo decurrunt uertice riui,
Et caua muscosis fontibus antra sonant? V nde sitim pecudesque, feraeque, armentaque sedent,
Temperet & riguum coerula lympha solum.
Q uando cer quoque nimbosis inclusus in antris
Cogitur in laticem frigore, & inde fluit.
Ne qua igitur mundi regio uacet, implet & undas
Piscibus: hi campo liberiore natant,
A c gregibus uarijs ingentia regna frequentant,
Nullaque squamigera gente lacuna caret.
A litibusque auras celebrat, quibus indit & alas,
Et corpus penna uersicolore tegit.
nduit & uirides frondenti gramine colles,

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
