# Carmina. Vol. 1 623-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, HYMNVS AD DIVVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/623-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/623-2

Et quo nec toto est maior in orbe parens.
Nam quid ego de te primum mirerue canam
Quiue meo fuerit primus in ore sonus?
An quia diuinos partus, Christumque canebas,
Quique deo esset honos, quaeque paranda uia?
An quod felicem terris agnumque, hominemque,
Atque salutiferum dicis adesse deum?
V el quòd lordanis dominum lauis amne beato,
Fluxit & è manibus mystica lympha tuis?
H oc ego de te ausim proles diuina loannes
Quod tibi ueridico praestitit ore deus,
oemineo neque conceptu, neque matris ab aluo Maiorem te te secla tulisse uirum. T unobis ades ô hominum princepsque, paterque, O qui rore tuo crimina nostra lauas. HYMNVS AD VIRGInem dei matrem.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
