Latin · Elegiac couplet
HYMNVS AD DIVVM
Pontano, Carmina. Vol. 1 624
Unproofread scanNot analysed yet
Vae tellus extrema tuos sol exerit ortus,
Quae tegit occasus ultima terra tuos,
Qui Rhenum, patriaeque bibunt Maeotidis undam,
Phoebeisque urit quos plaga fusca rotis,
T ecuncti regina deum metuuntque coluntque,
Et celebrant nomen diua Maria tuum.
T e uasti metuunt fluctus, te nubila coeli,
Aeolijque etiam carceris antra timent.
T enascente die, te sol dum conditur undis,
Omnia te meritis laudibus accumulant.
Nanque tibi secreta dei mandata per auras
Candidus augusto nuntius ore tulit.
P rogeniemque deum coelesti concipis ortu,
Conceptum &nono sydere uirgo paris.
C uique sacri reges coeli noua signa secuti
Aurum &Panchaeo munera odore ferunt.
Atque ubi nostra sua deleuit crimina morte,
Et moestam insonti sanguine tinxit humum,
V idisti è tumulo mira prodisse figura,
Veraque pacifero uerba referre sono.
S candentemque patris mox ad coelestia tecta
Sublimem, &dextra parte sedere deum.