# Carmina. Vol. 1 624

Pontano, Carmina. Vol. 1, HYMNVS AD DIVVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/624
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/624

Vae tellus extrema tuos sol exerit ortus,
Quae tegit occasus ultima terra tuos,
Qui Rhenum, patriaeque bibunt Maeotidis undam,
Phoebeisque urit quos plaga fusca rotis,
T ecuncti regina deum metuuntque coluntque,
Et celebrant nomen diua Maria tuum.
T e uasti metuunt fluctus, te nubila coeli,
Aeolijque etiam carceris antra timent.
T enascente die, te sol dum conditur undis,
Omnia te meritis laudibus accumulant.
Nanque tibi secreta dei mandata per auras
Candidus augusto nuntius ore tulit.
P rogeniemque deum coelesti concipis ortu,
Conceptum & nono sydere uirgo paris.
C uique sacri reges coeli noua signa secuti
Aurum & Panchaeo munera odore ferunt.
Atque ubi nostra sua deleuit crimina morte,
Et moestam insonti sanguine tinxit humum,
V idisti è tumulo mira prodisse figura,
Veraque pacifero uerba referre sono.
S candentemque patris mox ad coelestia tecta
Sublimem, & dextra parte sedere deum.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
