# Carmina. Vol. 1 630

Pontano, Carmina. Vol. 1, HYMNVS AD CHRISTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/630
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/630

alue igitur patriaeque parens, duxque optime gentis Quae sacra pro Christi nomine bella gerit. Macte animo Francisce, grauem qui primus in hostem Irruis, & Christi munera uictor obis. ulnera Iudaico, qui quondam illata furore Excipis, & precium est hoc tibi dulce datum. aec gestata tibi sunt laurea serta triumpho. Haec spolia, haec gentes, haec tibi currus eunt. D esino, nam leuius Libycae numerentur arenae, Ocyus & medio quae salit alga mari.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
