Latin
HYMNVS AD DIVVM
Pontano, Carmina. Vol. 1 637
Unproofread scanNot analysed yet
C ontrectat tenerum femur puella,
T ractat delicias suas maritus,
T entat delicium suum puella,
E tludunt simul, &simul fouentur
L aßi, languidulique fissulique.
T unc uos Hendecasyllabi beati
Quot, quot oscula, morsiunculasque
Quot, quot enumerabitis duella?
Quot suspiria, murmura, &cachinnos?
Quum furtim liceat sopore in ipso
C ontrectare papillulas sinumque,
O ccultam &femori admouere dextram.
Hos tu sed comites Marine uita,
B aianis quotiens aquis lauaris,
T uas ne Veneres, libidinesque,
E tlusus referant salaciores,
S is &fabula, quòd senex, salaxque,
E tthermas quoque balneas &ipsas
I nfames nimio supinus usu.
H anc laudem potius tuo relinque
C ompatri, chorus hunc puellularum
I ncanum sequitur: colunt sed illae
N on annos uetuli, senis sed aurum.
PVELLAS ALLOQVITVR, ADmonens quid seruare in balneis debeant. Quae dulceis modò balneas petistis, E tcorpus calidis aquis fouetis, I neptè facitis nimis puellae, neptè nimium, parumque recte,