Latin
65
Pontano, Carmina. Vol. 1 65
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc quibus effulsit nascentibus aureus Helles
C orniger, &primo radiarunt uellera coelo,
Hos animi uigor insignes, hos libera corda
A udaces reddunt effando, &recta monenteis.
I mperiosa uiris maiestas: hi sua plebi
D escribunt iura, &populo dominantur, &urbi,
Quique ipsi norit parêre, &ducere, &alta
Ceruice excußisse iugum, atque odisse nocenteis.
I nconstans uitae tenor, &mutabile pectus,
E latum tamen, at cupidum rectique probique,
Quod facilè ingentes uersent iraeque minaeque.
E rgo &contemplare oculis, metitor &alto
V adenteis coelo dominos signique, locique,