Latin
BELLIS
Pontano, Carmina. Vol. 1 658
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd sim fuscula, quòd nigella, &ipsae
F usco in pectore nigricent papillae,
Quid tum? nox nigra, fusculae tenebrae,
N octurnis colitur Venus tenebris,
O ptat nox Venerem, Venus tenebras,
E tnoctes Venerem tenebricosae
D electant, pueri in sinu locata
L usus dum facit, improbasque rixas,
E rgo his in tenebris latebricosis,
H is nos in latebris tenebricosis,
L ecto compositi, quiete in una
D uctemus Venerem, toroque uincti
C ondamus tenebras, sopore ab ipso
Dum solis Venus excitet sub ortum.
MORTEM SIBI IMPRECAtur ob zelotypiam.
Quis haec, me miserum, labella suxit?
Quis has, me miserum, genas momordit?
Quis collo ah miserum, notas reliquit?
Quis, ab quis teneras sacer papillas
T ractauit digitis? manuque preßit?
Quis candentia gutture ex eburno
Accepit spolia? ore, dente, labris!
Quis felix animam beatus? udo
Quis de pectore rettulit saliuam?
Quis ô caetera? sed quis ab quis? eheu
(Me me iam miserum iuuat perire) Quis stricto pugione pectus haurit? H ic hic est dolor ense finiendus.
TVRTVRES ALLOQVITVR, sciscitans eas de amoris natura.
Quae ramo geminae sedetis unà,
Atque unà canitis uagae uolucres,
V na &gutture luditis canoro,
Quum uobis amor unus, una cura,
Vnum sit studium, &fidele amoris,
(Nostrinam uariant subinde amores)