Latin
66
Pontano, Carmina. Vol. 1 66-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quae teneat loca sorte, quibus dominetur inoris
R egnator, quae uis aliorum ex ordine regum,
Quo rerum pateat status, &sors ipsa futuri,
Et quid quodque ferat signumue, locus ue, deusue.
Hoc surgente aliquis ueniens ad munera uitae,
I ngenteis nunc diuitias cumulabit, opumque
A ffluet undanti riuo, nunc rursus in arctam
P auperiem coniectus, inopsque arentibus undis
V ix sedare sitim poterit: nam syderis huius
E st mutare uices, alternaque fata referre.
pse uides nunc lanifico pendentia uillo T erga ouis, ac ditem felici uellere lanam, N unc tonsos errare greges, ac tergore nudo picula per syluas fugitare sequentis Asyli. At mihi nascenti sub eodem sydere mater
II.
N onfratres foecunda dedit, nec germine ab uno
P assa est germanos natura adolescere ramos,
S ed findi libertatem, arbitriumque loquendi
A ddidit, &dictis uires, &pondera rebus.
O quoties sterilemque fidem, ingratosque labores
Conqueror, &quòd nulla meis bene gratia factis
Respondet, sine fruge operam, ac sine munere finem, Quòd si forte nouas ueniens quis lucis in auras L anigerum medio fulgentem in culmine coeli A spiciat, non illi aditus, non limina regum C laudentur, primosque inter proceresque patresque