Latin
DE ANDREA
Pontano, Carmina. Vol. 1 673
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quum lumina, petulosque ocellos
H uc illuc agis, &subinde rides,
I stis utitur ille tunc sagittis,
I stis corda quatit, feritque amantum,
I sti spicula sunt, facesque ocelli.
Quoscunque aspicis ipsa, uulnerantur,
O mnes uulnerat, aspicis quot ipsa,
O mnes ustulat, ipsa quos tueris.
I sti sunt oculi faces Amoris.
At tu ne pereas tuis ocellis,
I nte neu proprijs Amor sagittis
V tatur, speculum Focilla uita,
Ne te quum in speculo uides, probasque,
E x ipso speculo, nigrisque ocellis,
E xcussas Amor ingerat sagittas,
Atque urare tuis misella flammis,
S it tibi &speculum, fuit quod olim
N arcisso uitrei figura fontis.
AD FOCILLAM DE CApillis ad frontem sparsis.
Quid sparsam digito comam reponis?
E ffusumque uage legis capillum?
A nine ut excrucies Focilla amantem?
V tperdas miserum senem puella?
Netu, ne mea collige: euagari
A dfrontem sine, diffluat capillus
C ircum tempora, uentiletque crinis,