Latin
AD FRANCISCVM
Pontano, Carmina. Vol. 1 677
Unproofread scanNot analysed yet
Rem sacram facias, roges &unam,
S tillet de roseis tibi labellis
T reis ut ambrosiae benigna guttas,
S piret de teneris tibi papillis
A fflatus totidem fragrantis aurae,
His risum adijciat benigniorem.
S ic à Sulpitia salus petenda est.
V non quam liceat tamen parare
F urtim basiolo repente rapto,
D emorsis labijs, &ore hiulco,
S pirantisque animae reflante flore.
S ic fient tibi balneae salubres.
V na in Sulpitia salutis est spes.
AD CONSTANTIAM.
Insedere tuis apes labellis,
I n labris residens tuis Melissa
Hybleum liquat, Atticumque rorem,
Quem stillent venus ipsa, Gratiaeque
O qui Castalios lacus Poëtae,
Quique &Thespiadum sititis amnes,
H inc &Castalij lacus liquores,
H inc &Thespiadum petatis undas.
Has Constantia mollibus labellis
I nstillat, quibus Atticae Camoenae
Rorarunt Veneres suas, Charimque,
Quae Musis comes, &comes Poëtis.
AD FOCILLAM.