# Carmina. Vol. 1 677

Pontano, Carmina. Vol. 1, AD FRANCISCVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/677
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/677

Rem sacram facias, roges & unam,
S tillet de roseis tibi labellis
T reis ut ambrosiae benigna guttas,
S piret de teneris tibi papillis
A fflatus totidem fragrantis aurae,
His risum adijciat benigniorem.
S ic à Sulpitia salus petenda est.
V non quam liceat tamen parare
F urtim basiolo repente rapto,
D emorsis labijs, & ore hiulco,
S pirantisque animae reflante flore.
S ic fient tibi balneae salubres.
V na in Sulpitia salutis est spes.
AD CONSTANTIAM.
Insedere tuis apes labellis,
I n labris residens tuis Melissa
Hybleum liquat, Atticumque rorem,
Quem stillent venus ipsa, Gratiaeque
O qui Castalios lacus Poëtae,
Quique & Thespiadum sititis amnes,
H inc & Castalij lacus liquores,
H inc & Thespiadum petatis undas.
Has Constantia mollibus labellis
I nstillat, quibus Atticae Camoenae
Rorarunt Veneres suas, Charimque,
Quae Musis comes, & comes Poëtis.
AD FOCILLAM.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
