Latin
AD FOCILLAM
Pontano, Carmina. Vol. 1 678-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ni reddis mihi uitreos ocellos,
C aecae praesidium meae senectae,
An est, cur ego non tuis papillis
Manus inijciam? trahamque prensas
Vsque ad basiolum supina quod des?
Quod des ipsa supina, quod supina
C eruice excipias, quod ore hiulco,
Quodque ipse eripiam tibi supinus.
Atque illud moneo supina uites,
N e lapsis pedibus ruas repente,
A ut in scriniolo renisa restes.
Nam nec sat fuerit uocare matrem,
F urtum aut reddere, supplicem ueflere.
S ed nudo (mihi crede) crure, coxa,
N udo pectine, &usque ad umbilicum
S enem perpetiere uerpulentum.
E tclames: uolo, reddo, reddo, reddo.
P ro quo sic ego: subdo, subdo, subdo.
AD FOCILLAM.
Promissum mihi suauium dedisti,
Quod mox dum repetis reuendicatum
C lauso in scriniolo obserans locasti.
N unc furto quereris subinde plorans,
S ubreptum tibi: ne puella, nefle,
V el triplex tibi suauium rependam,
V nam si mihi lacrymam Trepones.
AD FOCILLAM.
Lasciuos malè temperas ocellos,
N ec nostrae miseret tamen senectae.
Quantum uis iuuenes ama, foueque,
Dum ne me fugias senem puella:
Atque hos, atque alios ames licebit,
Dum ne me abijcias puella amantem.
Nolo delicias, libidinesque,
A misi uenerem, libidinemque:
L asciuos oculos uolo, precorque.
L asciuos quoties reflectis in me,
E trides simul, &doles, ocellos,
I nspiras iuuenis mihi uigorem.
Quin omnem simul exuo senectam,
S iter blanda Focilla suauiaris,
S ilinguam tenero bis ore sugis,
S i collo quoque complicata pendes.
AD FRANCISCVM