Latin
68
Pontano, Carmina. Vol. 1 68
Unproofread scanNot analysed yet
P aeana, auricomumque deum clamore ferebant.
E rranteis impune greges per pascua laeta
C ernere erat, commune solum, communia tellus
I gnauis alimenta dabat. Tum pocula riui,
Et paßim uiuis lapsi de fontibus amnes.
N on ullae rerum curae, manuum ue labores:
O mnibus una quies, &amor simul omnibus idem,
C ommunesque tori, &dulces circum ubera nati,
P er saltus, &opaca loca, umbrososque recessus
L udebant mistae pueris impune puellae. O cia mulcebant Venerem, atque ignauia deses. P rogenies sic aucta hominum, atque increbruit orbis G entibus, ac mutare habitum natura coacta est. I nsurgebat enim tergo properantibus astris T aurus, &ingenti auersum se mole ferebat, Mugitu horrificans coelum, &capite obuia quassans, pse atrox, tamen assuetus tolerare magistrum,
Et perferre iugum, atque oneri insudare trahendo.
Hoc igitur regnante uiri didicere colendo
D ura pati, uersare solum, ac proscindere rastris
A equora, &aßiduo manuumque operumque labore
Quaerere praesidium uitae, atque agrestibus armis.