# Carmina. Vol. 1 68

Pontano, Carmina. Vol. 1, 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/68

P aeana, auricomumque deum clamore ferebant.
E rranteis impune greges per pascua laeta
C ernere erat, commune solum, communia tellus
I gnauis alimenta dabat. Tum pocula riui,
Et paßim uiuis lapsi de fontibus amnes.
N on ullae rerum curae, manuum ue labores:
O mnibus una quies, & amor simul omnibus idem,
C ommunesque tori, & dulces circum ubera nati,
P er saltus, & opaca loca, umbrososque recessus
L udebant mistae pueris impune puellae. O cia mulcebant Venerem, atque ignauia deses. P rogenies sic aucta hominum, atque increbruit orbis G entibus, ac mutare habitum natura coacta est. I nsurgebat enim tergo properantibus astris T aurus, & ingenti auersum se mole ferebat, Mugitu horrificans coelum, & capite obuia quassans, pse atrox, tamen assuetus tolerare magistrum,
Et perferre iugum, atque oneri insudare trahendo.
Hoc igitur regnante uiri didicere colendo
D ura pati, uersare solum, ac proscindere rastris
A equora, & aßiduo manuumque operumque labore
Quaerere praesidium uitae, atque agrestibus armis.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
