Latin
IOANNES PARDVS
Pontano, Carmina. Vol. 1 692
Unproofread scanNot analysed yet
E stcurae, ratioque sola formae.
S pectari cupit undique &probari,
Quis cultus deceat, colorque qualis,
Qui comptus niueos honestet artus.
O mnisque in tenero decore cura est.
Hae gratae Idaliae deae ministrae
Aßistunt thalamo coluntque diuam.
H ae gratae comites uagantur unà,
Atque unà uarias agunt choreas,
H inc nomen Charitesque, Gratiaeque
Atpetis oculis, decente nutu
G audens Opsiglycaea, quaeque blandis
L aetatur Chariotaris susurris,
S ollers illecebris, faceta dictis,
Quae gratis animos iocis laceßit,
D iuersas Veneri faces ministrant,
Atque ignes uarijs fouent uenenis,
Et uel melle linunt, linuntue felle,
A utacri modò temperant dolore,
A ut spe, laetitia: modò ex utrisque
I nspersos relinunt, simulque miscent
I mmite &placidum, nihilque linquurt
Quod sensus moueat, uicesque amantum.
H inc cantu tenero, fide &iocosa
I nsignis Gelopoeia, nobilisque
R isu &molliculis decens cachinnis,
Atque exculta sinum, comam repexa,