# Carmina. Vol. 1 692

Pontano, Carmina. Vol. 1, IOANNES PARDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/692
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/692

E stcurae, ratioque sola formae.
S pectari cupit undique & probari,
Quis cultus deceat, colorque qualis,
Qui comptus niueos honestet artus.
O mnisque in tenero decore cura est.
Hae gratae Idaliae deae ministrae
Aßistunt thalamo coluntque diuam.
H ae gratae comites uagantur unà,
Atque unà uarias agunt choreas,
H inc nomen Charitesque, Gratiaeque
Atpetis oculis, decente nutu
G audens Opsiglycaea, quaeque blandis
L aetatur Chariotaris susurris,
S ollers illecebris, faceta dictis,
Quae gratis animos iocis laceßit,
D iuersas Veneri faces ministrant,
Atque ignes uarijs fouent uenenis,
Et uel melle linunt, linuntue felle,
A utacri modò temperant dolore,
A ut spe, laetitia: modò ex utrisque
I nspersos relinunt, simulque miscent
I mmite & placidum, nihilque linquurt
Quod sensus moueat, uicesque amantum.
H inc cantu tenero, fide & iocosa
I nsignis Gelopoeia, nobilisque
R isu & molliculis decens cachinnis,
Atque exculta sinum, comam repexa,

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
