Latin
70
Pontano, Carmina. Vol. 1 70
Unproofread scanNot analysed yet
A crius instabat, deerant quoque plura paratis
Sed non ulterius passa est industria questus
Humanos: ea praesidium commenta per artem
S uccurrit populis, &iniquo ex hoste recepit.
H anc olim genitam labor, atque immitis egestas
E xpulerant tecto infantem. Non territa uirgo
P er campos errare, hominumque uidere labores,
Metiri casus inopes: dum singula lustrat,
P erquiritque oculis, multumque in corde uolutat,
A duertit niueum procul à genitrice iuuencum
E rrantem, cui cornigeris in frontibus aurum
F ulgebat, stellatum aurum, cui sydera tergo
S cintillant, iam tum coelo qui dignus haberi
P osset, ut aetherios olim uenturus ad axes.
H uic dea nunc uirideis ramos, &gramina lecta
P orrigit, inuitatque manu, nunc tempora blandis
P ertrectat digitis, atque ora rigentia mulcet:
N unc frontem uarijs redimitam floribus ornat,
A c picturatis intexens cornua sertis,
Mollibus hirsutas uerbis blanditur ad aures.
I lle autem tenerae correptus amore puellae
N unc decumbit humi, uertitque ad munera frontem
D emissa ceruice, alte &suspiria ducens,
Mugit, &ipse suas solatur murmure curas.
N unc haeret, pendetque oculis ludentis, &ipso
E asciuit gressu exiliens, gestitque per herbas.
I nsequitur simul, &niueis per gramina plantis
Insultat
II. I nsultat uirgo, &gressum mox sistit. At ille I nsilit, &pedibus ceruicem innectere tentat. Nympha procum aspernata, fugitque &lenta moratur.
E tnudata genu, risuque inuitat amantem.
I lle autem blando componens murmura questu,
A ffingit teneros motus, &fronte coruscat.
Hos inter lusus uirgo innodauit amantem
C ornibus, &duplici aduoluit funabula nexu.
Nympha trahit, sequiturque uolens &laetus amator, A cnigrum sponte admirans defertur in antrum. H unc postquam sociumque operum, assuetumque labori