Latin
AD TERINAM
Pontano, Carmina. Vol. 1 705
Unproofread scanNot analysed yet
I nfelix Amor, abdit &pharetram.
Ahmoerens Amor, ab puer miselle,
E tcaecus simul, atque inermis erras.
Ah terrae domitor, simulque coeli
Rideris pariter dijs, uirisque,
I mbellis pariter, puerque, Amorque,
I nfelix iterum puer, deusque.
D elapsae interea polo sagittae
I ussu Palladis, aegidisque tractu,
Quae fixae steterant, rotante penna
S axosi procul Anxuris recessu
S ubsidunt parili simul ruina.
H ic illas dea uertit in uirentis
S yluam suberis, ac referre iußit
A tro cortice, fungidisque uenis,
C onatus fragiles, minasque inaneis,
E tuanos sine uiribus tumultus.
I n fungos igitur repente uersae,
E gerunt faciles solo meatus,
E gerunt teneras repente fibras:
Mox sese tenues agunt in auras,
S urguntque insolidum subinde robur,
S cabro cortice, fungidisque libris.
Quo pòst in soleas, pedumque in usus
V ertant, obprobrium perenne Amoris.
Quid saeuis Dea? quid fremens minaris?
A ut cur aegida concutisque parmam?