Latin
PONTANI VERSVS
Pontano, Carmina. Vol. 1 709-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vi tui Tranquilla delicium, &quies
O rbi senis, quem fles misella? moestula
Quem fles? patrem ne, quem extulisti
infantula?
S entis an haec in matris ulnis? an meis
E tipsa deflens assonas conquestibus?
O inditum naturae, &homini adinsitum
S emen patrisque, auique: Tranquilla hinc dolet:
P atrem dolet misella, auoque condolet.
S ed quid, quòd arrides, quòd adnutas auo,
S enis leuamen unicum? an solari auum,
P ostquam patrem luxti, studes mea neptula:
Ride meum deliciolum: ride mea,
Ride uoluptas: osculare auum tuum,
E thoc leuaminis genere senem foue.
L eua meum luctum, leua sordeis meas,
S enemque, auumque ab aegritudine alleua.
C aducus ipsa es flos, mihi sol occidit.
F lori timenda nebula, tenebrae autem seni.
V ita occidua senis, caduca infantulae.
C erti nihil uitae est tibi neptis mea, Atcertam auo mortem minantur singula. LVCII
CONQVERITVR filij morte, cum Tranquilla nepte. Senij leuamen unicum neptis mei, V bi est pater tuus misella? mortuum Quem nescias misella? nec iam sentia