Latin
CVPRESSVS LOQUIT
Pontano, Carmina. Vol. 1 716
Unproofread scanNot analysed yet
T hraciae haec olim citharae ad labores,
AC decus, uis enituit canendo,
Quae quoque &uati fuerit querenti
Ditis ad antrum.
H oc refer mecumò Erato, per umbras
S ola nanque illum comitata, sola
I Ilius luctum &lacrymas leuabas
Pectine mulcens.
Mitis ô mundi dea nigricantis
S upplices ad te lacrymas profundens
Assum, ô &uocem, &lacrymas precantis
Accipe uatis
C ui &inferni patuere postes
S ponte reclusis foribus canenti,
C eßit intranti canis, &remissos
Clusit hiatus.
C oniugis manes repeto, relicta
L uce sub terram in tenebras profectus,
C oniuge &pro te, tenebris relictis,
Aethera coniunx,
Et diem, &coeli iubar, &uagante
S yderum, ac solis radios petiuit,
T eque &incepti precium, &laboris,
Praemia portat.
F as tibi, &uatis pietatis ergò
Reddere assueti precium laboris.
F as mihi optatum precium referre, &
Praemia cantus.
T edeam coeli canimus, te &imi
S ceptra gestantem solij te, &udi,
F luctuum campos moderantem, &almae
Vbera terrae.
pse ego &diuùm, atque hominum sacerdos