# Carmina. Vol. 1 716

Pontano, Carmina. Vol. 1, CVPRESSVS LOQUIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/716
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/716

T hraciae haec olim citharae ad labores,
AC decus, uis enituit canendo,
Quae quoque & uati fuerit querenti
Ditis ad antrum.
H oc refer mecumò Erato, per umbras
S ola nanque illum comitata, sola
I Ilius luctum & lacrymas leuabas
Pectine mulcens.
Mitis ô mundi dea nigricantis
S upplices ad te lacrymas profundens
Assum, ô & uocem, & lacrymas precantis
Accipe uatis
C ui & inferni patuere postes
S ponte reclusis foribus canenti,
C eßit intranti canis, & remissos
Clusit hiatus.
C oniugis manes repeto, relicta
L uce sub terram in tenebras profectus,
C oniuge & pro te, tenebris relictis,
Aethera coniunx,
Et diem, & coeli iubar, & uagante
S yderum, ac solis radios petiuit,
T eque & incepti precium, & laboris,
Praemia portat.
F as tibi, & uatis pietatis ergò
Reddere assueti precium laboris.
F as mihi optatum precium referre, &
Praemia cantus.
T edeam coeli canimus, te & imi
S ceptra gestantem solij te, & udi,
F luctuum campos moderantem, & almae
Vbera terrae.
pse ego & diuùm, atque hominum sacerdos

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
