Latin
AD SOLEM
Pontano, Carmina. Vol. 1 724
Unproofread scanNot analysed yet
D eseris cur nam tibi dedicatum
Vulgus amantum?
T uchoros primus, numerosque nectis,
Primus &carmen meditare neruis:
N egligis quare tibi dedicatos
Asper amantes?
E ttibi est arcus, tibi sunt sagittae,
Etcoma intonsa, &puerilis aetas
D espicis cur nam tibi dedicatum
Nomen amantum?
Te colunt primi, metuuntque amantes,
E ttuum primi uenerantur astrum.
L ux enim dux est, oculi educes sunt,
Fax &amantum.
Quin amans primus choreas, lyramque,
C armen exercet quoque primus idem:
Nam lyra, &carmen, numerique amori
Pabula praebent.
D octor, et princeps choreae, &magister
C arminis Sol, hoc age dux amantum,
Hoc age, &curam tibi dedicatae
Suscipe gentis.
Quique liquentem aëra, quique salsum
A equor accendis, uitreasque sedes,
Acsinus terrae grauidos, satusque
Calfacis omnes.
V respernaces iuuenum puellas,
V re diuersas abamoris aura,
V re &immiteis animos, tuasque
Incute flammas.
E tmihi felix ades, &proteruum
F anniae pectus moderare, adacta
V entilans sparsim face, dexteraque
Lampada quassans,
L ampada, atque illos radios, aduris
Quis &immaneis Trigides, ferumque
A spidum ad Syrtes genus, atque tetras
In mare Phocas.
ANTINIANAM NYMPHAM inuocat ad cantandas laudes urbis Neapolis.
Sume age intactam citharam, atque al
alto
C olle descende Antiniana in urbem,
E tnouos chordis numeros, nouumque
Concipe carmen.
Vrbi &assurge ô dea, quam superbae
Muniunt turres, rigat unda, subterque
E tspecus Sebethiadum sororum,
Ditat &aequor.
Antraque, &dulces Charitum recessus,
Et sacri colles Cereri, ac Lyaeo
V estiunt hanc, &nemora, &serena
Temperat aura.
Ver &aeternum, tepidique rores