# Carmina. Vol. 1 724

Pontano, Carmina. Vol. 1, AD SOLEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/724
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/724

D eseris cur nam tibi dedicatum
Vulgus amantum?
T uchoros primus, numerosque nectis,
Primus & carmen meditare neruis:
N egligis quare tibi dedicatos
Asper amantes?
E ttibi est arcus, tibi sunt sagittae,
Etcoma intonsa, & puerilis aetas
D espicis cur nam tibi dedicatum
Nomen amantum?
Te colunt primi, metuuntque amantes,
E ttuum primi uenerantur astrum.
L ux enim dux est, oculi educes sunt,
Fax & amantum.
Quin amans primus choreas, lyramque,
C armen exercet quoque primus idem:
Nam lyra, & carmen, numerique amori
Pabula praebent.
D octor, et princeps choreae, & magister
C arminis Sol, hoc age dux amantum,
Hoc age, & curam tibi dedicatae
Suscipe gentis.
Quique liquentem aëra, quique salsum
A equor accendis, uitreasque sedes,
Acsinus terrae grauidos, satusque
Calfacis omnes.
V respernaces iuuenum puellas,
V re diuersas abamoris aura,
V re & immiteis animos, tuasque
Incute flammas.
E tmihi felix ades, & proteruum
F anniae pectus moderare, adacta
V entilans sparsim face, dexteraque
Lampada quassans,
L ampada, atque illos radios, aduris
Quis & immaneis Trigides, ferumque
A spidum ad Syrtes genus, atque tetras
In mare Phocas.
ANTINIANAM NYMPHAM inuocat ad cantandas laudes urbis Neapolis.
Sume age intactam citharam, atque al
alto
C olle descende Antiniana in urbem,
E tnouos chordis numeros, nouumque
Concipe carmen.
Vrbi & assurge ô dea, quam superbae
Muniunt turres, rigat unda, subterque
E tspecus Sebethiadum sororum,
Ditat & aequor.
Antraque, & dulces Charitum recessus,
Et sacri colles Cereri, ac Lyaeo
V estiunt hanc, & nemora, & serena
Temperat aura.
Ver & aeternum, tepidique rores

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
