Latin
VXOREM IN SOMNIS
Pontano, Carmina. Vol. 1 731-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vmbra sis felix mihi: sunt ne ueri
V xor amplexus? uigilantis anne
C ura te in somnis agit? atque uana
Ludis imago?
V mbra sed quamuis, mihi chara salue
E tmihi felix ades: osculantem
O sculans te te accipioque, amansque
ample
ctor amantem.
C redit &uirgo speculo, ast imago
L udit indulgens speculi, perinde
S omnia &mentes capiunt, amantque
Somnia mentes.
I puer, nocti cane sacra, nocti
T hura succendens: per opaca noctis
V mbra uersatur: uolat usa noctis
Vmbra fauore.
N ox parit somnos, hominum quietem,
Hi uocant imis animas Auernis
Morte contempta, &simulacra uiuis
Mortua iungunt.
V os pij manes, memores senectae
V Itimae iam, sacrifica ex acerra
Munera haec, stacten capite, &Sabaeae
Mercis honores.
Dumque nos rursum Elysio in recessu
I ungat obstringens amor, haud grauare
Et senis somnos Ariadna, amatum &
Visere lectum.
LAVDES ALFONSI ARAGOnei, Ducis Calabriae, Ferdinandi regis filij, de clarißima eius uictoria.