# Carmina. Vol. 1 731-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, VXOREM IN SOMNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/731-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/731-2

Vmbra sis felix mihi: sunt ne ueri
V xor amplexus? uigilantis anne
C ura te in somnis agit? atque uana
Ludis imago?
V mbra sed quamuis, mihi chara salue
E tmihi felix ades: osculantem
O sculans te te accipioque, amansque
ample
ctor amantem.
C redit & uirgo speculo, ast imago
L udit indulgens speculi, perinde
S omnia & mentes capiunt, amantque
Somnia mentes.
I puer, nocti cane sacra, nocti
T hura succendens: per opaca noctis
V mbra uersatur: uolat usa noctis
Vmbra fauore.
N ox parit somnos, hominum quietem,
Hi uocant imis animas Auernis
Morte contempta, & simulacra uiuis
Mortua iungunt.
V os pij manes, memores senectae
V Itimae iam, sacrifica ex acerra
Munera haec, stacten capite, & Sabaeae
Mercis honores.
Dumque nos rursum Elysio in recessu
I ungat obstringens amor, haud grauare
Et senis somnos Ariadna, amatum &
Visere lectum.
LAVDES ALFONSI ARAGOnei, Ducis Calabriae, Ferdinandi regis filij, de clarißima eius uictoria.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
