# Carmina. Vol. 1 744

Pontano, Carmina. Vol. 1, POLYPHEMVS A GALATEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/744
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/744

Hoc Galatea.
Quod tremit littus Siculum, quod Afra
H orret & Syrtis: procul ipse rupem
C olle de summo obijciam, & fluenti
Hostia claudam,
Ne in mare accessus pateant superbae,
Quae meam temnit malè grata barbam,
I ure cui Marsi inuideant, & ipsi
Cinyphes hirci.
Quae meos spernit malè amica cirros,
Quis uel intonsae inuideant capellae,
Quae meo auertit faciem galero
Dedecus undae.
H unc mihi dono dedit illa quondam
C arminum cultrix Helime, atque auenae:
D espuit quem, proh pudor, è lutoso
Aedita fonte.
L umen hoc unum mihi, quod decora
F ronte diffulget, nec honore Soli
C edit, hoc o Cratidis orta coeno
Filia damnas.
I nigris mammis, nigricante dente,
C rine subcrispo Galatea, & amne
Merge te immundo: Polyphemon Aetna,
Aetna tenebit.
A etna Nympharum decus, Aetna florum
Mater, ô longum mihi culta salue,
E ttuos ignes specula è suprema
Porrigeamanti.
I te oues, ite ô placidae capellae:
L ucet: en montis dea porgit ignes:
L inquite & noctem Galateae, & atram
Linquite nubem.
I te iò fidae comites capellae,
E ia iò incanae pecudes abite.
Vos manet, meque: innuit en ab altis
Rupibus Aetna.
FINIS.
IOAN. IOVIANI

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
