# Carmina. Vol. 1 747

Pontano, Carmina. Vol. 1, PONTANI ERIDANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/747
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/747

pse deos miserans atram de gurgite nubem Obijcis, & latebris abdis opace tuis. llic securo uenêre ad gaudia cursu, Mille modos matri dulce retexit Amor. D ic Mars, dic Gradiue potens, ubi cuspis, ubi hastaScit Venus, ad ripas illa relicta iacent. I Ila puer Veneris tractat, ridetque, sed ipse In Veneris mauis bella mouere sinu. B ella moue, nunc diue sapis, nunc consere pugnas. Hostis adest: tamen est praeposuisse torum, eliciasque tori molles, placidamque quietem, Et dominae in tenero molle cubare sinu. alue iterum Eridane, nam tu quoque iungis amantes, Tu quoque concilias quos suus urget amor. T uuatem, teneraeque senem placare puellae Et cupis, & ducis muneris esse tui. E rgo perpetuos Ticinus & Abdua fonteis Certatim, & famulas Mela ministret aquas. oluat & aßiduos Benaci è gurgite fluctus Mincius, Andaeo pota fluenta seni. I pse perennis eas, superesque & flumina, & amnes. Imperium norint aequora & ipsa tuum.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
