Latin
75
Pontano, Carmina. Vol. 1 75
Unproofread scanNot analysed yet
II.
A ttu, cui secreta poli, cuique abdita rerum
V ranie sunt nota, ad quas numerosa uetustas
V ix penetrat, pande antiqui memorabile facti
E tdecus, &precium: nam te quoque syderis huius
T angit honos, tangunt chari monimenta mariti,
C oniugis &meritis, aeternae &consulefamae.
V iderat è summa coeli Cyllenius arce
P aulatim coijsse homines, &condere tecta,
P artiri medios signato limite campos,
E tquantum primis solers industria coeptis
A ddiderat: placuit mutato corpore terras
V isere, &agresteis hominum cognoscere mores,
O cyor &zephyris coelo delabitur alto,
E tstetit in duplices aptata ueste Gemellos,
D iscat ut hic, doceat facundo pectore ut alter.
I pse ferens, ille accipiens praecepta magistri
T raxit in exemplum mortalia pectora, donec
L egitimi acceßit studium, rectique, bonique,
V iuendique uiam ratio ac doctrina parauit.
H inc artes creuere bonae: succreuit &usus
L audatorum operum. Fando commercia primum
I nuenta: hinc precium duplicandi, &cura peculi.
C reueruntque &opes, &opum comes apta supellex.
Atque his excoluit studijs Cyllenius orbem.
I pse etiam numeros, &rerum pondera, &usum
Mensurae docuit, fandi quoque tradidit artem,
Atque animi concepta nouis depromere signis
I nstituit, scriptis &commendare tabellis.
Moribus his exculta hominum praecordia, duros
Mutarunt sensus, &ab agri munere ad arteis
Ingenium uertêre nouas. Tum magnus haberi
Mercurius, tum coelicolae mortalia corda
A ssensu laudare uno, stirpemque deorum
E sse hominem, genus &coelo deducere ab ipso,
antum animo, tantum ingenio, ac ratione ualerent. n primis pater omnipotens mortalibus orsis
O bstupuit. Videt ingenteis assurgere turres,
A equari quoque tecta polo: uidet aurea templa,
O rnatusque deum uarios: uidet oppida, &arces
C ollibus impositas. Tum sic effatus, ut omnes
C oelicolae annuerent: coelo testanda sereno
ylleni monimenta: illum tot adire labores,
T ot mandata deum, tamen &uoluisse relicto
A ethere per terras suscepta parte magistri
E xuere agresteis hominum de pectore mores,
Humanumque genus cultas efferre per arteis,
V nde &honos superis, &uictima creuerit aris.
Tum pater in geminas distincto sydere formas
S ignauit coelo, facinus memorabile, &astris
I ndidit aeternis, celsaque in parte locauit.
His capita effulgent stellis, humerique, manusque, Qquaque lacertoso curuantur brachia nodo, G enuaque, summotique pedes, sed parte sinistra I rradiat quo uix coelo splendentius astrum,
Vnde per obliquum Sol iam declinat olympum.
H icsedem, patriamque domum, dulceisque penates
I pse sibi statuit uolucer Cyllenius: hic se
E xercet, proprias &signo accommodat artes.
Nam rerum occultas causas, arcanaque sacra
Rimantur, uerbisque modos, &carmina neruis
A diungunt, precio aut capti fora multa frequentant,