Latin
AD STELLAM
Pontano, Carmina. Vol. 1 753-2
Unproofread scanNot analysed yet
Eripiant Syrtes: nam mihi semper ades.
Mecum de summa specularis littora puppe,
Et mecum longas isque, redisque uias.
Mecum compositis haeres moritura lacertis,
Si pontus, si quid saeua minatur hyems.
Mecum quoque loco, quicquid fortuna pararit,
Quicquid ago, mecum es, nec nisi semper ades.
Tu curis solamen ades, requiesque labori:
Et quia semper ades, nil nisi dulce mihi est.
Quòd si quando absis, &te iam Stella requiro,
Siue dies, seu nox, sponte uidenda uenis.
Nam quum sol primos effert pulcherrimus ortus,
Aurorae in gremio tu mihi manè nites. llic purpureasque genas, roseumque labellum,
Delicias uideo pectora &ipsa meas.
O raque in ore deae cerno tua: tu mihi rides,
Sentio de risu gaudia mille tuo.
I psa mihi dicis, iungo mea gaudia tecum,
Dum loqueris, iungo basia nostra tuis.