Latin
AD STELLAM
Pontano, Carmina. Vol. 1 757
Unproofread scanNot analysed yet
ncubat his gaudetque malis, fruiturque, doletque, Hinc moritur, post haec ad sua uota redit. lle tamen post mille annos, post secula dena, Ast hic quoque die nascitur, &moritur. ALLOQVITVR HELIA. des sorores. Quid moestae, quid coerulea sub fronde sorores Lugetis? miseros amne iuuante modos? An fratrem Phaethonta, uagis quòd tractus habenis, Ah miser, externis exulet ipse locis? H inc electra fluunt, lacrymosaque gutta rigescit. Hae lacrymae, hi luctus succina lenta ferunt. lete piae, lugete piae Phaëthontides, &me Vel socium uestris luctibus accipite. S idesint uobis lacrymae, si desit &imber, Ipse quidem lacrymae, luctus, &imber ero. P er me etiam Eridanus crescet stagnantibus agris: Finis enim lacrymis nulla futura meis. P erme etiam ripae mittent incendia flagret Amnis, &in medias ignis iturus aquas. edite cultores: ripas &flumina iam iam Vsta dabo, in flammas ibit &omne nemus.