# Carmina. Vol. 1 757

Pontano, Carmina. Vol. 1, AD STELLAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/757
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/757

ncubat his gaudetque malis, fruiturque, doletque, Hinc moritur, post haec ad sua uota redit. lle tamen post mille annos, post secula dena, Ast hic quoque die nascitur, & moritur. ALLOQVITVR HELIA. des sorores. Quid moestae, quid coerulea sub fronde sorores Lugetis? miseros amne iuuante modos? An fratrem Phaethonta, uagis quòd tractus habenis, Ah miser, externis exulet ipse locis? H inc electra fluunt, lacrymosaque gutta rigescit. Hae lacrymae, hi luctus succina lenta ferunt. lete piae, lugete piae Phaëthontides, & me Vel socium uestris luctibus accipite. S idesint uobis lacrymae, si desit & imber, Ipse quidem lacrymae, luctus, & imber ero. P er me etiam Eridanus crescet stagnantibus agris: Finis enim lacrymis nulla futura meis. P erme etiam ripae mittent incendia flagret Amnis, & in medias ignis iturus aquas. edite cultores: ripas & flumina iam iam Vsta dabo, in flammas ibit & omne nemus.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
