Latin
DE INFELICITATE
Pontano, Carmina. Vol. 1 763
Unproofread scanNot analysed yet
Auraeque, &murmur subsilientis aquae.
H is ego mulcebam somnos: tibi purpura mollis
Tingebat niueas flore decente genas.
Qualis ubi ad thalamos Hebe deducta mariti
Ad cupidi erubuit basia prima uiri.
O quoties sparsos, errant dum fronte, capillos
Collegi, blanda disposuique manu.
S ic Lede placitura fuit, sic uxor Orestis,
Atque Helene, dixi, sic quoque culta fuit.
E tmodò compositum reieci in colla capillum,
Et dixi, hac placuit Laodomia coma.
O quoties teneras uariaui flore papillas,
Et dixi, Charites sic coluere sinum.
O rnabam gemmis digitos: ad Pelea quondam
Vecta Thetis, niueam sic tulit ipsa manum.
B rachia nudaui, Aurorae sunt brachia, dixi.
Admouique cauae roscida poma manu:
S ic rear ad uirides myrtus requiesse Dionen,
Poma manu Paridis dum tenet illa sui.
psa sinu ambrosiam spirat, perque ora recursant Blanditiae, &grato mistus honore decor. Attibi perque genas, roseisque infusa labellis