# Carmina. Vol. 1 780

Pontano, Carmina. Vol. 1, DE NISEA, ET CHARITEO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/780
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/780

DE NISEA, ET CHARITEO. O ra Terentiolae myrrham flant, pectora nardum, Dulcidiae stacten labra Liquori tua. C olligit haec Nisea simul, conspergit & aura Ambrosiae, quam flat crinibus ipsa suis. yxide mox parua uiridi circundata myrto Dedicat, & ponit Cypria diua tibi. O ptat, & ut pariter cum coniuge transigat annos, Quod Nisea cupit, quod Chariteus auet. VENERE. uolat è gremio terrae leuis halitus, illum In rorem uertit noctis amica quies. E facie tenerae lenis fluit aura puellae, Vertit eam in mentis dulce leuamen Amor. I Ilius aspersu mulcentur roscida prata, Huius at afflatus pectora fessa leuat. gremio spirant telluris flabra, uicißim Quaeque quieta ferant tempora, quaeque mala. Quos risus, quae det suspiria pectus amantis, Ipsa eadem facies, utraque signa dabit. C urnon è terra, sed de spumantibus undis Nata, sed irato sit Cytherea mari? F luctuat an semper miseri quia pectus amantis? Acstuat & uarijs mens agitata modis? DE VENERE ET ROSIS.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
