Latin
TANI ERIDANI LIB. II
Pontano, Carmina. Vol. 1 786
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uenio, cupidos ô mea pande sinus.
E t thalamos formosa para, dulceisque Hymenaeos:
Iam propero, solitos sterne Ariadna toros.
N ec tamen ignoro quae sint suspiria amantum,
Expectata tamen gaudia longa manent.
D urat amor, cuicunque diu suspiria durant,
Gliscit &in uero semper amore timor.
amorem,
Quisquis amat, timet ipse quidem, timor auget
Auctus in immensum gaudia tollit amor
E tpatiare igitur, fessam miserata senectam,
Ludere me gelidi florida ad arua Padi,
L udere me placidos Sebethi ad fluminis hortos,
Et canere, ad citrios lucida Nympha ueni,
Etmeditare nouos iterato foedere somnos,
Quaeque uirum deceant gaudia, quaeque senem.
F elices somnos, cumulataque gaudia lecti.
Illa uel Elysijs cognita sola toris.
T e docet Euadne, coniunx docet acris Vlyßi,
Inque uiri recubans Laodomia sinu.
I mmemor hic Troiae, gestique ad pergama belli,
Optatae
II.
Optatae fruitur coniugis ore suae.
I Ila memor luctus, memor &consortis adempti,
Delitijs pensat damna priora nouis.
Hicito nos erimus (nulla est nam longa senectus)
Ipsa eris in nostra Laodomia sinu.
ace tua interea Sebethi ad flumina cantem, Saltet &ad numeros Stella decora meos. P ace tua Eridani recinant ad flumen olores, Cantet olorinos Stella secuta modos. tella sinu latices fundit, dum sydera fulgent, E quibus in coelo flumina largafluunt. tella faces acuit, sol dum tenet edita mundi,
Huius &ex oculis lucida candet humus.
H anc Charites comitantur, Amor comitatur, &illi
Eridanus flammam hinc, inde ministrat aquas.
H uic quoque tantisper spatium concede iocandi,
Elysius dum nos conciliarit Hymen.
H aec mora parua quidem, mortem post cuncta perennant, Atque sub aeterna conditione manent.