Latin · Elegiac couplet
AD FRANCISCVM AELIVM
Pontano, Carmina. Vol. 1 796
Unproofread scanNot analysed yet
Vix nostris tutus sedibus hospes ades.
Qui ruit ex alto, praeceps ruit: ima ruina
Nulla est: è summo qui cadit, ille cadit.
Te casus, teflamma docent, quid iure timendum,
Auxilium nostris qui petis ustus aquis.
H ospitio laeti accipimus, dabiturque quod optas.
Quicquid opis nostrae est, sub tua uota uenit.
T alibus Eridanus: gemitus hîc substulit heros,
Oraque flumineo torrida rore lauat.
Mi genus exitio fuit, incertique parentes,
Me studium famae traxit in excidium.
E xul agor coelo pulsus, patrijsque quadrigis:
Eijcit &tellus, ustaque pellit aqua.
S olaque in Eridano superat spes. Haec ubi dixit,
II. Illius madidos concidit ante pedes. ubleuat hunc genitor, solioque imponit acerno, Atque hos coeruleo mouit ab ore sonos. st mihi nata tuis amnis comes: hanc tibi trado O Phaethon, nostrae pignora certa domus. V ix haec, quum teneris circum comitata puellis Prodit de thalamis Eridanea patris. ffuit &formosus Hymen, cecinitque Hymenaeos,