# Carmina. Vol. 1 8

Pontano, Carmina. Vol. 1, LOCORVM OBSCVRIORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/8

mons sancti Hermi dicitur, uillarum frequentia nobilis: hinc Hermitis Nympha à Pontano deducitur, ut est in Lepidina. IN ECLOGA QUAE LEPIDI NA INSCRIBITVR. Pagella 342. uersu 3. Crambane uicus est in agro Neapolitano, in quo & hi alij quoque uici sunt, Theodocie, siue Thuducium, Resina, Porticia, Fragola, Casulla, Planuris, Marana, Pomelia seu Pomelianum, Marillia seu Marillianella, Ansatia, uulgò Anciasinum, Casora, Puluica, Panicoclis. Hos praecipue uicos ex alijs, qui in agro Neapolitano sunt, Pontano placuit celebrare. Is etenim ab ado lescentia ornandae Neapolis gratia hocipsum facere decreuerat, ut scilicet Sebethi, & Parthenopes nuptias caneret: id quod tunc in Elegia illa de transformatione Sebethi pollicitus est his uersibus. Tempus erit charos quum dicemus Hymenaeos, Vt sit iuncta tuo Parthenopea toro. Hoc tamen longè post, uelut promißi memor, senex iam absoluit: quod & in nonnullis alijs fecit operibus. Prochyte, Caprite, Sarnitis, à Prochyta, Capreis, Sarnoque nomina deduxit. Tristior illa quidem patris de clade Veseui. Allegoria haec historiae tangit ueritatem. Resina enim, ut nunc etiam in eius solo cernitur, è Veseui incendio, utpote illi uicina, conflagrauit. Pag. eadem, uer. 27. Hercli.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
