Latin
DE STELLA
Pontano, Carmina. Vol. 1 807-2
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis flauentes Zephyrus permulcet aristas,
Syrius ardenti dum coquit aura face:
Qualis languentes liquidus ros excitat herbas,
Dum fremit horrenti feruidus ore Leo:
T alis &aerumnas risu fugat, &leuat aestus
Stella meos, risu Stella iocosa suo.
H uius enim risus mihi ros est, huius ab ore
Aura uenit, Zephyris lenior ipsa suis.
A ura faue, foueasque senem, Zephyrique fauete,
Et foueant risus Stella benigna tui.
AMANTES ESSE MISEROS.
S ol hyemes, sol aestates moderatur, &idem
Tempus agit noctis, tempora lucis agit.
T alis Amor: rixas idem, pacemque procurat:
Idem laetitiam, tristitiamque mouet.
S ol aestus, sol &glaciem, tenebrasque, diemque,
Diuerso tamen haec tempore cuncta facit.