# Carmina. Vol. 1 815

Pontano, Carmina. Vol. 1, AD VXOREM MORTVAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/815
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/815

Qua sine nil rectum, nil queat esse bonum.
A trerum ratio, lex, & natura, bonumque
Conueniunt in idem, ius & idem retinent.
N ec mors naturam refugit, legemue, sed illis
Paret, & obsequio fungitur usque suo.
H inc mortem tolerare decet ratione magistra,
Quae doceat cineri nulla subesse mala.
Mors igitur toleranda, mali sibi nescia, quum sit
Ipsa quies hominis, sitque quietis opus.
H inc ego felicem te te nate auguror, & me,
lure & utrunque sua commoditate frui. e, quòd defunctus uitae uideare periclis:
Me, utar quòd patria conditione pater.
T uuero coelo positus, radiantia cernis
Astra, prius patrio nota magisterio.
Atque iterum diuum efigies, & munera monstrat
Vranie, illa tuo cognita Musa patri. E rgonate tibi parta est de morte uoluptas, Atque aeuo frueris, perfruerisque deo. i quid uero ex morte mali, quidue inde doloris,

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
