Latin
86
Pontano, Carmina. Vol. 1 86
Unproofread scanNot analysed yet
Qui tantas habeant sedes, quae numina portis
Aßideant, unde &Libycus Leo uenit ad astra,
Dicite Pierides: nam uos &carmina Phoebi
E xcipitis, uos &choreas agitatis in aula,
Et secreta dei solae nouistis, &artes.
Fata domum, ac decreta, loci penetralia seruant,
E trerum series, aeuique senilis imago,
T emporaque, &longis aetas incana capillis,
I mperiumque, &opes, ®no accommoda uirtus,
E tpia relligio cinctis ad tempora uittis.
Ante fores, ipsisque in postibus, aurea seruat
A urora, illustrisque dies, &mobilis annus,
Horaque non certis nectens modo facta futuris,
Tum species rerum, ac generum numerosa propago,
E tcolor, &claro radians lux aurea currum,
N ec non antè nigris fugiens nox atra quadrigis.
I pse autem Leo sydereas perlatus ad arceis,
N on ut fama refert, magno quòd ab Hercule uictus
F oedarit calido sitientia rura cruore,
G raiaque nec fuluos tellus parit ipsa leones.
Sed
ed Libyae crudele solum, quae uicta calore
I nsignem Phoebo pauit generosa Leonem,
A dmouitque aris, tinxitque in sanguine cultrum.
Et solata sitim misero requieuit ab aestu.
T ranslatum coelo Paean miratur &ora,
Ingenteisque humeros, &lumina torua, iubasque.
O bstupuitque armis, fixitque in pectora uultum,
Ac memor armorum uates, cladisque futurae
T errigenum, latos iamtum meditatur &ungueis
I nduere, &uillosa albis cum dentibus ora,
P orphyrion quibus, &ferratum absumpsit Ophelten.
Tum louis ante pedes diuorum astante corona
Constituit: placuit superûm inter signa referre
C onsensu magno, &nomen retinere Leonis.
N ec mora, sydereis accensa est bellua flammis,
E ffulget stellis caput, &micat aurea ceruix
gnibus, effulget claro spina ardua dorso, liaque, incuruique pedes, &cauda, genuque,
P raeradiatque nouo pectus regale sub astro,
A tque insigne decus toto se uellere fundit.
Regius hinc illi uenit uigor, imperijque
C ura ingens, summique loci ambitiosa cupido.
E rgo cui primae radiabit lucis in ortu
Notus erit, feret hic celebris praeconia famae,
F ascibus atque operam dabit, atque inhiabit honori, Quaeret opes, proprio semper tamen ipse labore. S pelunca fremit in magna, dominatur in altis