# Carmina. Vol. 1 86

Pontano, Carmina. Vol. 1, 86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/86

Qui tantas habeant sedes, quae numina portis
Aßideant, unde & Libycus Leo uenit ad astra,
Dicite Pierides: nam uos & carmina Phoebi
E xcipitis, uos & choreas agitatis in aula,
Et secreta dei solae nouistis, & artes.
Fata domum, ac decreta, loci penetralia seruant,
E trerum series, aeuique senilis imago,
T emporaque, & longis aetas incana capillis,
I mperiumque, & opes, & regno accommoda uirtus,
E tpia relligio cinctis ad tempora uittis.
Ante fores, ipsisque in postibus, aurea seruat
A urora, illustrisque dies, & mobilis annus,
Horaque non certis nectens modo facta futuris,
Tum species rerum, ac generum numerosa propago,
E tcolor, & claro radians lux aurea currum,
N ec non antè nigris fugiens nox atra quadrigis.
I pse autem Leo sydereas perlatus ad arceis,
N on ut fama refert, magno quòd ab Hercule uictus
F oedarit calido sitientia rura cruore,
G raiaque nec fuluos tellus parit ipsa leones.
Sed
ed Libyae crudele solum, quae uicta calore
I nsignem Phoebo pauit generosa Leonem,
A dmouitque aris, tinxitque in sanguine cultrum.
Et solata sitim misero requieuit ab aestu.
T ranslatum coelo Paean miratur & ora,
Ingenteisque humeros, & lumina torua, iubasque.
O bstupuitque armis, fixitque in pectora uultum,
Ac memor armorum uates, cladisque futurae
T errigenum, latos iamtum meditatur & ungueis
I nduere, & uillosa albis cum dentibus ora,
P orphyrion quibus, & ferratum absumpsit Ophelten.
Tum louis ante pedes diuorum astante corona
Constituit: placuit superûm inter signa referre
C onsensu magno, & nomen retinere Leonis.
N ec mora, sydereis accensa est bellua flammis,
E ffulget stellis caput, & micat aurea ceruix
gnibus, effulget claro spina ardua dorso, liaque, incuruique pedes, & cauda, genuque,
P raeradiatque nouo pectus regale sub astro,
A tque insigne decus toto se uellere fundit.
Regius hinc illi uenit uigor, imperijque
C ura ingens, summique loci ambitiosa cupido.
E rgo cui primae radiabit lucis in ortu
Notus erit, feret hic celebris praeconia famae,
F ascibus atque operam dabit, atque inhiabit honori, Quaeret opes, proprio semper tamen ipse labore. S pelunca fremit in magna, dominatur in altis

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
