# Carmina. Vol. 1 88

Pontano, Carmina. Vol. 1, 88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/88

Montibus, Aethiopumque fremunt deserta leonem,
Quaerendo tamen insudat per deuia pastu.
At cui de summo nascenti fulget olympo,
P erferet ille graueis forti cum corde dolores,
P òst tamen aut domini pergrata potentia ditem
E fficit, aut si qua est domino cognata potestas,
Vnde etiam charis alimenta ministret amicis.
D ucit ab occasu litem, iratosque propinquos
E fficit, & multos aduersum concitat hostes,
I urgiaque, indignumque torum, moresque sinistros
C oniugis, & nullo thalamos dignatur honore.
Ast ima de parte dabit censumque, bonasque
D iuitias, dabit & tabulas, scribetur & haeres,
P artaque felici seruat patrimonia cura.
S ole igitur dominante, simul dominante Leone,
Relligio caput exeruit, per templa, per aras,
Multi inter diuos, coelique in sede locati,
C asta sacerdotes cecinerunt scripta per orbem,
A Cpietas non ficta uiam affectauit olympo:
T unc etiam imperij creuit generosa cupido
I n populis, creuit quoque iusta licentia regni,
S anctaque maiestas dicta est, Sanctusque senatus,
Ac summo patiens uirtus conceßit honori.
Nobilitasque etiam duris quaesita sub armis.
P ugnatum est: uicto uictor praescripsit, & acti
I n praedam populi, cecidere sub ensibus urbes,
I ustitia & positis uenit captiua sub hastis.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
