Latin
93
Pontano, Carmina. Vol. 1 93
Unproofread scanNot analysed yet
T uuero mihi chare puer (per sydera testor,
Quae tibi uel magnos non inficiantur honores)
I Ilecebris ne dede animum, neu deside somno
O cia corrumpant mentem, procul effuge, &arteis,
Quas Virgo teneris molles meditatur ab annis.
P òst etenim in duros conuertet pectora mores,
Et praecepta dabit uitae, &bene consulet annis.
H aec fasces, haec diuitias è culmine fulgens,
H aec populis dat iura, &magnis praeficit actis,
Et tamen ingratos queritur persaepe ministros,
D iuitias quibus, aut primos conceßit honores,
H oc &ab oceano queritur: sed candida coniunx
S olatur facileis curas, &brachia collo
I mplicitans, prolem optatam, charosque nepotes,
O sculaque incuruae promittit blanda senectae.
Atque utinam non haec leuior, non ille nepotum
V ulnus, &extincti suspiret funera nati,
D epositumque senex mutam deploret ad urnam,
E tfrustra uarijs exornet busta coronis,
Dona ferens aduecta Arabo, ac bene olentibus Indis, I mprudens, qui non &amatae coniugis atrum F unusque &thalamos uideat sine honore relictos. H unc labor, hunc et cura premet iuuenilibus annis,
H uic &felicem praestabunt fata senectam,
Quem laeta ex imo Virgo spectarit olympo,
O rnatumque animi donis, &mercibus amplis.
H aec dea dat curas animis, dat &utile pectus
C onsilijs, dat secretas exquirere causas.
Moliturque nouas arteis, mentemque deorum
E xplorat, dubijs quaerens oracula rebus,
N il intentatum ingenio, nil linquit inausum,
Quod natura tegat, tegat &uis insita fato.
S ic illam pater instituit, quo tempore coelo
T ranstulit, &tectumque unà, soliumque locauit.
Hanc iuxta Cytherea tenens nitidissima tecta
S tat foribus radians auro, gradibusque sub ipsis,