Latin
95
Pontano, Carmina. Vol. 1 95
Unproofread scanNot analysed yet
Et myrtus complexa maris nitet aemula rorem,
I Ilic, siue ea Nereidum fuit una sororum,
S eu Siren, quae finitimis uersatur in antris,
A udisse intonsa modulantem carmen in umbra,
Cantanti uitrea socias plausisse sub unda,
L ittoraque arguti referentia murmuris auras.
D amnabat Venerem Iuno, damnabat &ipse
P alladis armisonae chorus, inuiolataque Deli
V irgo, quòd aurato postquam lux addita Tauro,
F ulsissetque astris, tantum illi florea rura,
E ttantum curae pratensia dona fuissent.
I Ilam inter frondes, inter uernantia prata
D esidias agitare, atque ocia ducere inertem,
N on fructus, non poma daret de pinguibus hortis,
S ed solum studio delectaretur inani,
M undicijs operosa, &inerti segnis in umbra.
S ubrisit dea coeruleis generata sub undis,
A cniueis delapsa polo per inania cycnis,
C ulta sinum, grauidos autumni uenit ad hortos.
A ffuit intranti deus. At nitidissima cultu,