Latin
98
Pontano, Carmina. Vol. 1 98
Unproofread scanNot analysed yet
A ut ex alterius iactura, aut forte latenti
T hesauro: sed nec pietas, cultusque deorum
D efuerit nato, quibus annua uota per aras
P ersoluat rite incolumis: nec carmina deerunt
C ulta, nec aurato resonans caua tibia buxo.
H unc dulcis lepor, &grato facundia gestu
A diuuat, &blanda comitatur gratia lingua.
Quòd si nimboso occasu, atque Atlantis ab hortis
I n mare praecipitent, dant publica munera natis,
E tregum insinuant domibus: mutabilis aura
Hos manet, &nigris post albos urna lapillis,
Vtneque constanti perstet fortuna tenore.
E x imo censum patrium, proauisque paratas
P erdunt diuitias, nulloque in munere primos
C onstituunt, uerum post damna, graueisque labores, L uera parant, atque è tabulis secreta ministrant, E t longa tandem consumant fata senecta. N ec cineri extremum muto inficiantur honorem N octipares chelae: quibus aurea Cypria quondam C onstituitque &auo solium, &sibi tecta parauit,
A diecitque hortos, quorum Pometia curam
F ida gerit, dominaeque suae pomaria seruat.
Quis deus, aut quaenam fati sententia coelo
Transtulit infelix monstrum? quae causa tonantem
M ouit, ut acceptumque polo, stellisque micantem
S it passus terrere fera sub imagine mundum
S corpion, &toto uirus dispergere olympo?
Nec
II.
N ec uos compellare ausim Permesides, undas
Quae colitis, nec quae uati sacra numina adestis:
V irginei non oris opus: Martisque furorem
Quis diuum non pertimeat? cui pectora ferro
T ecta rigent, semperque ferus lateri haereat ensis
F errato, cui sanguinea manus horreat hasta,
O raque flammiuoma rutilent afflata Chimaera,
Vos precor, o uos quae terris insomnia noctu
L uce polo secreta hominum, secreta deorum
V ulgatis (uestrum hoc opus, atque haec munera uestra)