# Carmina. Vol. 1 98

Pontano, Carmina. Vol. 1, 98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/98

A ut ex alterius iactura, aut forte latenti
T hesauro: sed nec pietas, cultusque deorum
D efuerit nato, quibus annua uota per aras
P ersoluat rite incolumis: nec carmina deerunt
C ulta, nec aurato resonans caua tibia buxo.
H unc dulcis lepor, & grato facundia gestu
A diuuat, & blanda comitatur gratia lingua.
Quòd si nimboso occasu, atque Atlantis ab hortis
I n mare praecipitent, dant publica munera natis,
E tregum insinuant domibus: mutabilis aura
Hos manet, & nigris post albos urna lapillis,
Vtneque constanti perstet fortuna tenore.
E x imo censum patrium, proauisque paratas
P erdunt diuitias, nulloque in munere primos
C onstituunt, uerum post damna, graueisque labores, L uera parant, atque è tabulis secreta ministrant, E t longa tandem consumant fata senecta. N ec cineri extremum muto inficiantur honorem N octipares chelae: quibus aurea Cypria quondam C onstituitque & auo solium, & sibi tecta parauit,
A diecitque hortos, quorum Pometia curam
F ida gerit, dominaeque suae pomaria seruat.
Quis deus, aut quaenam fati sententia coelo
Transtulit infelix monstrum? quae causa tonantem
M ouit, ut acceptumque polo, stellisque micantem
S it passus terrere fera sub imagine mundum
S corpion, & toto uirus dispergere olympo?
Nec
II.
N ec uos compellare ausim Permesides, undas
Quae colitis, nec quae uati sacra numina adestis:
V irginei non oris opus: Martisque furorem
Quis diuum non pertimeat? cui pectora ferro
T ecta rigent, semperque ferus lateri haereat ensis
F errato, cui sanguinea manus horreat hasta,
O raque flammiuoma rutilent afflata Chimaera,
Vos precor, o uos quae terris insomnia noctu
L uce polo secreta hominum, secreta deorum
V ulgatis (uestrum hoc opus, atque haec munera uestra)

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
