Latin
NIAD IOANNEM PARDVM
Pontano, De rebus coelestibus 101
Unproofread scanNot analysed yet
Quod secus euenit, propter maiorem ipsorum pro pinquitatem in alterutram mundi declinationem: quorum, ut dictum est, fieri nihil omnino uideremus, si coelum &ipsi illi orbes tantopere celebra ti, quasi clauo quodam in una certaque sui parte fixa secum traherent, ac tan quam raptarent errantium stellarum corpora. Aristoteles diuino uir ingenio huius siue sententiae, siue opinionis uel autor quidem fuit, uel patrocina: tor: nec uero nos ij sumus, qui aduersus acutissimum et solertißimum naturae re rum indagatorem uideri uelimus haec scripsisse. Caeterum dum ille ad se, naturas lisque philosophiae cognitionem trahere uult omnia, ab ijs longißime dissen tit, quae post à Mathematicis inuenta sunt &tradita, quaeque multo alger quàm ipse sentiat, habere sese ratione comprehensa obseruationeque etiam ipsa comprobantur. Vtcunque tamen haec ipsa quaerendi studio magis quàm quod ita prorsus sentiamus à nobis traduntur, nec tam ea affirmamus, quàm posteros adhortamur ad ea ipsa melius ac diligentius perquirenda. Latet causa lactei cinguli, atque ita quidem latet, ut quae de eo traduntur, inania quaedam fabulosaque magis quàm physica uideantur. Quid mirum latere etiam partem hanc coelestis philosophiae? quasi nostra haec ipsa mens assequi poßit quaecunque in rerum sint natura, &quo quidque fiat modo, ac gera tur ordine. Est etiam antiquae ac penè dixerim confirmatae sententiae inter coelestium significationum exploratores, erraticas stellas inuicem se aspicere &contueri: ubi quantum inter ipsarum domicilia interiacet spatij, tantun dem inter ipsarum corpora interiectum fuerit interualli. Graece hoc aspiciendi ac inter se distandi genus est ἰδιοπροσωπεῖν, quod barbare est Almuega, Latine non improprie dicetur contueri. Idque tale est, atque ut de Ve