Latin
102
Pontano, De rebus coelestibus 102
Unproofread scanNot analysed yet
Quoties autem Sol ac Saturnus in signis constituentur diametris, erunt ipsi interse diame tri, non propter domorum propriarum intercapedinem, sed quia signa ipsa in quibus collocantur, inuicem sunt diametra. Sagittarius Iouis domus à Leone distat triangulari intercapedine, eodem spatio Aries domicilium Martis. Quoties autem Iupiter &Mars tantundem à Sole aberunt, aspi cient illum triangula irradiatione, non domiciliorum distantiae gratia, sed signorum: aspiciet etiam Mars Solem quadrangulariter, quandocunque ab illo tantum aberit, quantum abest à Leone Scorpius, ea scilicet de causa, quod è quadrangulo seipsos intuentur. Quam ob rem quid ineptius quàm existi mare hoc ipsum contingere propter domorum distantiae consimilitudinem? Sunt à Leone octauum signum Pisces, Capricornus est sextum, haec inter se signorum distantia nullum parit aspectum, nullam gignit beneuolentiam. Quandocunque igitur Saturnus ac Iupiter à Sole tantundem aberunt, quam rogo beneuolentiam, quae nulla mutuo ex aspectu inter se signorum est, quam inquam conciliare familiaritatem poterunt? Itaque anilia mihi qui dem haec uidentur omnia. Quae autem ratio de Solis ac planetarum domi bus, earumque inter se interuallis tradita est à nobis, eadem de Lunae domicilijs, domiciliorumque interstitijs inter se ac planetarum domicilia si tradatur, eadem profecto obseruationis huius uanitas inuenietur. Multa quoque Astrologi ueteres à regum ac magistratuum gubernaculis ad stellas transtulere, ut cum dicunt erraticas ipsas in thronis suis, &tanquam regia in sel la perinde ut reges consulensue publice ius dicere. Vnde Ptolemaeus ait stellas in suis quidem fulgoribus ac thronis constitutas tum dici, cum in quibus reperiuntur signis ac locis duas saltem incundae cum eis familiaritatis causas, de quibus ante dictum est, nactae fuerint, quod propter consimilis cognataeque signorum qualitatis affinitatem, magnum inde sibi fauorem atque adiumentum uendicent, magnaque ex hac conuenientia, &quodam quasi animo rum consensu fiat earum potestati ac iurisditioni acceßio, ut uideri iure pos sint tanquam in solio sedentes ius mortalibus dicere, ac maiore cum autorita: te potestatem in populis exercere. Id autem est eiusmodi: Iupiter inuentus in Geminis, in finibus suis, undecimo in loco, diurno etiam tempore, &à loco in quo laetatur, &à qualitate signi humecta &calida, &à conditione, est enim masculinum, atque ex eo diurnum, mirificum ex hac ipsa conuenientia effectionibus suis adiumentum assumit, cum non mediocris etiam à potestate finium fiat acceßio. De parte Fortunae.